pr-und-influencer-relations-agentur-berlin-“ALII PRO GLORIA, PARS PRO FVTVRIS PVGNANT.”

“ALII PRO GLORIA, PARS PRO FVTVRIS PVGNANT.”

PRIMA GERMANICA PELLICVLA MVLTIPLEX HISTORICA BARBARI APPELLATA EX INGENIO SOCIETATIS NETFLIGIS PARTA ANTE DIEM DECIMVM KALENDAS NOVEMBRIS SECVNDVM SOCIETATIS PROPRIETATEM TOTO ORBE TERRARVM PER NETFLIGIANA EMITTENTIA INCIPIET.

 

pr-und-influencer-relations-agentur-berlin-“ALII PRO GLORIA, PARS PRO FVTVRIS PVGNANT.”

HIER für alle Germanen zum Nachlesen.

 

ANTE DIEM DECIMVM KALENDAS NOVEMBRIS NOVISSIMVM HISTORICVM DRAMA QVOD BARBARI INSCRIBITVR PER TOTVM ORBEM TERRARVM DE PROPRIETATE NETFLIGIANA SPECTACVLVM PRIMVM EMISSVM ERIT TELEVISIFICVM. LOCVS HVIVS SEXTVPLICIS PELLICVLAE ILLA CLADES EST VARIANA, QVAE INTRA TEVTOBVRGIENSEM SALTVM ANNO IX POST CHRISTVM NATVM ACCIDIT, EVENTVM MAXIMI MOMENTI REBVS EVROPAEIS VNIVERSIS. CVM TRIBVS A PVERO AMICIS CONTIGERIT ILLIVS ATROCIS CONCVRSVS MEDIO ESSE, IPSI FATO CONIVNGVNTVR TRAGICO INTER SE IMPLICATI. EX HVIVS FABVLAE NARRATIONE SVMMA CVM PROBABILITATE MAXIMAQVE VI DOCTA, TAM SPECIOSVM DRAMA ORTVM EST VT SPECTATORVM ANIMOS VINCIAT ATQVE COMMOVEAT.

IANVS MARTINVS ACVTVS (Jan Martin Scharf) ARNES NOLTINGVS (Arne Nolting) ANDREAS POSTICARIVS (Andreas Heckmann) VT CINEMATOGRAPHICI AUCTORES ET SCAENICAE EDITIONIS ARTIFICES OPERAS SVAS DEDERVNT. BARBARA EDERA (Barbara Eder) ET STEPHANO SANCTI LEGERI (Stephen St. Leger) MAGISTRIS MODERATORIBVS, IOHANNA GURSODA (Jeanne Goursaud) LAVRENTIVS RVPIVS (Laurence Rupp) DAVID BAIVLVS (David Schütter) PRINCIPES PERSONARVM SPECTANTIVM ANIMOS ACTIONIBVS SVIS ACCENDVNT. PELLICVLA MVLTIPLEX BARBARI DICTA PRIMORIS GERMANICA EST E NETFLIGIANO INGENIO PARTA VNAQVE SIMVL AD EFFECTVM PERDVCTA EST SOCIETATE GAVMONTE APPELLATA, A SABINA DEMARTE (Sabine De Mardt) ANDREA BARAISIO (Andreas Bareiss) RANIERO MARQVASIO (Rainer Marquass) REDEMPTORIBVS PROCVRATA ET IN PVBLICVM PRODVCTA.

CINEMATOGRAPHICI AVCTORES ET SCAENICAE EDITIONIS ARTIFICES IANVS MARTINVS ACVTVS (Jan Martin Scharf) ARNES NOLTINGVS (Arne Nolting) ET ANDREAS POSTICARIVS (Andreas Heckmann) DE BARBARORVM PELLICVULA PROFESSI SVNT SE PRIMVM A DRAMATIS PERSONIS NARRARE COEPISSE FABVLAM, SEV POTIVS TRAGOEDIAM DE TRIBVS IVVENIBVS QVI, CVM FAMILIARITATE AVT AMORE CONIVNCTI, TVM INQVIRVNT QVID SIBI EVENIAT AMICITIA DISCISSA QVIDVE E STERILI VENERE, QVID ETIAM SI FIDES DVBIA FACTA SIT, DVM POPVLI INTER SE DIVERSI IN HISTORICIS SCAENIS CONFLIGVNT.

ADIVTORES QVIDAM SABINAE DEMARTIS (Sabine De Mardt) ANDREAE BARAISII (Andreas Bareiss) RANIERI MARQVASII (Rainer Marquass) REDEMPTORVM GAVMONTIACORVM ADDIDERVNT QVOD IPSI PELLICVLAE MVLTIPLICI OPERA DATA AC REDEMPTA ESSET RATIONE CVRAQVE MVNDANA, AD SPECTATORES EX TOTIVS ORBIS TERRARVM IMAGINIBVS OPTIME CONEXIS SPECIEQVE MIRIFICIS DELECTANDOS, ETENIM PER BARBARORVM PELLICVLAM DE TRIBVS HOMINIBVS AD INCITA ET IPSVM DISCRIMEN REDACTIS VEHEMENTER NARRARETVR, PROELIO ILLO IN SILVIS TEVTOBVRGIENSIBVS IMMINENTE.

RACHEL CRATISPEDIA (Rachel Eggebeen): “PRAEFECTVS PROPRIETATIBVS PELLICVLARVM MVLTIPLICVM GERMANICARVM AD GERMANIAM AVSTRIAM HELVETIAMQVE GERENDAM AFFIRMAVIT SE PROPTER SENSVM DE CLADE ILLA MVTATVM BARBARORVM PELLICVLIS CAVSA MAGNOPERE CVPIVISSE, QVONIAM LATINI RERVM SCRIPTORES OLIM DE BELLO VARIANO SENTENTIAS PRESSE RETTVLISSENT SVAS, E PARTE AVTEM GERMANICA NIHIL TRADITVM ESSET. ADDIDIT ETIAM SCAENICOS AVCTORES ARTIFICESQVE VNA CVM VIRIS HISTORIA DOCTIS OPERAM SVAM AD FABVLAM VERIS SIMILEM CVRIOSIVS DOCENDAM DEDISSE ADEO VT, EXEMPLI GRATIA, ROMANAE PERSONAE OMNES SEMPER LATINE LOQVERENTVR. EANDEM VERO FABVLAM, TANTIS GRAVIORIBVS PERSONIS OPTIME ACTIS PLENAM, SOLLERTER EXPLICATAM ESSE VLTRO DIXIT, SEQVE TANTIS MVLIEBRIBVS PERSONIS EXARDESCERE TAMQVAM THVSNELDA, ADVLESCENTE CHERVSCORVM BELLATRICE, SEV RVNA FATIDICA VATE. PRAETEREA DECLARAVIT SE BARBARAM EDERAM (Barbara Eder) INVENIRE POTVISSE EGREGIAM MODERATRICEM, QVAE PRIMAS QVATERNAS PELLICVLAS IN SCAENA DOCVIT, EASQVE TOTI PELLICVLAE MVLTIPLICI MODVM COLOREMQVE AD SPECIEM COMMVNEM EX AEQVO COMPOSVIT. IPSAM PELLICVLAM INTER SVMPTVOSISSIMA VERTENTIS ANNI REDEMPTA MVNERA TELEVISIFICA FVISSE DIXIT, SEQVE ANIMI ESSE INTENTAM RATIONI CERNENDAE QVA HAEC PELLICVLA MVLTIPLEX PVBLICO PLAVSV COMPROBARI POSSIT.”

ARGVMENTVM COMPENDIARIVM.

ANNO IX POST CHRISTVM NATVM NONNVLLAE GERMANICAE NATIONES INTER SE IVNCTAE LEGIONES ROMANAS AD ID TEMPVS FERE INVICTAS LACESSITVRAE APVD SALTVM TEVTOBVRGIENSEM PROELIVM COMMITTVNT, QVOD CVM DIMICATVM SIT OMNEM RERVM EVROPAEARVM CVRSVM PERMVTATVRVM EST.

CVM TRINIS A PVERO AMICIS HOC CONTIGERIT, ILLIVS ATROCIS CONCVRSVS MEDIO ESSE, IPSI FATO CONIVNGVNTVR TRAGICO IMPLICATI. VELVT SVPREMA VIS AD SEDITIONEM TRAHENS II FACTI SVNT, CVM MVLTO MAIORIBVS COPIIS ROMANIS PVGNATVRI, PER FIDEM AC PRODITIONEM AMOREM ATQVE ODIVM VLTRA PROCEDVNT, QVOAD RES SE PERICVLOSA APERIAT AMICITIAE FIDEIQVE INTER EOS TRES ADVLESCENTES SERVANDAE.

THVSNELDA (Jeanne Goursaud), CHERVSCORVM CVIVSDAM PRINCIPIS FILIA, ET HVMILIS QVIDAM BELLATOR NOMINE FOLQVINVS (David Schütter) CLAM OMNES INTER SE AMANT, CVM IAM IMPROVISIS QVIDEM REBVS EXERCEANTVR. CVM ROMANI IMMODERATA TRIBVTA AB OCCVPATIS GERMANICIS PAGIS LEGATI VARI (Gaetano Aronica) IVSSV EXTORSERINT, NVLLAQVE GERMANICA TRIBV PRAE VETERIBVS INIMICITIIS RESISTENTE, THVSNELDA FOLQVINVSQVE SVA SPONTE STATVVNT IAM TEMPVS PVGNANDI ESSE TAM AVDACI MANV VT IMPERII AVCTORITAS ABICEATVR. LEGATVS AVTEM ROMANVS FILIO SVO ADOPTIVO MANDAT VT DEDECVS VINDICET. IS TAMEN, PRAEFECTVS ROMANVS AETATE ADVLESCENS, A CETERIS ANIMI SECRETVM SVI INTEGRVM CVSTODIT, DE QVO THVSNELDAE FOLQVINOQVE FIRMISSIME CONIVNGITVR. EIDEM TVNC IN INTIMO REMORSO PECTORE, PERINDE AC SI COR ILLIVS BIPERTITVM INTVS PVLSET, DEMVM NECESSE EST ALTERAM ADIVVARE PARTEM ALTERAM PRODENDO. RES ITA SE HABENT, VT TRINI HOMINES INCITANTES REBELLIONI PRAESINT, QVA EX CAVSA OMNES INTER SE DISCORDES GENTES AD BELLVM COGVNTVR. PROELIVM VLTIMVM VNIVERSI IN PRAEPOTENTES VIRES ROMANAS COMMITTVNT, QVO FACINORE PERACTO AMICI ET SVAM CVIVSQVE VITAM VNA SENTIVNT PERPETVO ESSE MVTATAM.

PRIMA EX INGENIO NETFLIGIANO PELLICVLA MVLTIPLEX HISTORICA MAGNA CVM NARRATIVA OBLECTATIONE NATA EST SPECIOSVM ET ADMODVM COMMOVENS DRAMA DE REBVS GESTIS ATQVE FABVLA INFLAMMANS, QVAE PROPTER MIRIFICOS APPARATVS SUMMAMQVE PROBABILITATEM SPECTATORIBVS OPTIMO PLAVSV PLACEAT. IANVS MARTINVS ACVTVS (Jan Martin Scharf) ARNES NOLTINGVS (Arne Nolting) ANDREAS POSTICARIVS (Andreas Heckmann) VT CINEMATOGRAPHICI AVCTORES ET SCAENICAE EDITIONIS ARTIFICES OPERAS SVAS DEDERVNT. BARBARA EDERA (Barbara Eder) ET STEPHANO SANCTI LEGERI (Stephen St. Leger) MAGISTRIS MODERATORIBVS, IOHANNA GURSODA (Jeanne Goursaud) LAVRENTIVS RVPIVS (Laurence Rupp) DAVID BAIVLVS (David Schütter) PRINCIPES PERSONARVM SPECTANTIVM ANIMOS ACTIONIBVS SVIS ACCENDVNT. PELLICVLA MVLTIPLEX BARBARI DICTA PRIMORIS GERMANICA EST E NETFLIGIANO INGENIO PARTA SIMVLQVE AD EFFECTVM PERDVCTA EST SOCIETATE GAVMONTE APPELLATA, A REDEMPTORIBVS SABINA DEMARTE (Sabine De Mardt) ANDREA BARAISIO (Andreas Bareiss) RANIERO MARQVASIO (Rainer Marquass) PROCVRATA ET IN PVBLICVM PRODVCTA.

Netflix Medienbüro

Frau Marie-Claire Kozik
Telefon +49-30-349-964-65
Mail:

Schröder+Schömbs
Public Relations GmbH
Torstr. 107, 10119 Berlin